- PANCHATES
- PANCHATESnomen equi, apud Silium Ital. l. 16. v. 346. ubi ludos a Scipione in Africa celebratos memotat,Proximus a primo distans, quantum aequore currusOccupat ipse loci distans; sed proximus ibatAstut Panchates, patrio frons alba nitebat Insigni et patrio pes omnis concolor albo.Indicans, Asturicos equos vulgo maculâ albâ frontem insignitam habere. Indigitat autem, nomine Panchatis, totam quadrigam Iberi, secundi in illis Ludis agitatoris. Mox enim addit. v. 354.Cinyphio rector cocco radiabat Iberus.Nempe ex more Circi, e quatuor equis unum velut palmae praecipuum auctorem numerare ac nominare consueverant Agitatores, eum videl. ex quo victoria potissimum pendebat: unde cum in his Scipionis Ludis quatuor Agitatores certarent, Cyrenus, Iberus, Durius et Atlas; in singulis recensendis quadrigis, non quatuor omnes, sed unum duntaxat, Poeta nominat: ubi de Cyrno, solum Lampona: ubi de Ibero, solum Panchatem, nominans. Funalis autem sinister, in agonisticis et Circensibus plurimum ad victoriam momenti afferebat, quia ad sinistram meta circumflectenda erat: et talis erat Panchates, v. 385.————— ————— usque ad colla repenteCornipedum protentus, et in capita ardua pendensConcitat ardentem, quod ferret lora secundus,Panchaten, vocesque addit cum verbere mixtas.Tene Astur certante ferat quisquam aequore palmamErepto, consurge, vola. perlabere campum.Ubi ex omnibus unum Panchatem urget et excitat, ad palmam, quia ferebat lora secundus, i. e. quia funalis erat sinisterior, Graecis ἀριςτερόζυγος. Vide Salmas. ad Solinum p. 896. et 898. ut et hic passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.